- LENTARE
- LENTAREapud Stat. Theb. l. 3. v. 587. de arcubus,—— alii gortynia lentantCarnua. ——vet. Scholiasti est, paulatim et sine vi flectere. Hinc lentandus, vox nautica apud Virg. Aen. l. 3. v. 384.—— Trinacria lentandus remus in unda.i. e. lente hinc inde flectendus, quod ex vetustissimis Annalibus sumptum docet Serv. ad h. l. Aut lente, inquiens, tiht navig andum, nam totam Siciliam circumiit, aut lentandus tibi remus est, h. e. flectendus; unde lentum vimen ------ Et quidem lentandus nove verbum dictum putat, sed in Annalibus legitur, confricati oleo lentati, paratique ad arma, a verbo lentor. Aliud Lentere, i. e. lentescere, apud Diomedem l. 1. Unde Lentiones, in Glossis, οἱ εν τοῖς πένθεσιν ὀρχούμενοι, in funeribus saltantes; quos Σάτυριςτὰς vocat Dionys. Quod saltatores lentis lateribus essent, et totum corpus nimium quantum ad omnes motus, haberent flexibile. Vet. Epigt. de Pantomimo, apud Salmas. ad Vopisc. in Carino,Mascula femineo derivans corpora flexu,Atque aptans lentum sexum ad utrumque latus:Ingressus scenam populum saltator adorat,Sollerti spondens proderer verba manu.Vide quoque supra, ubi de Bathyllo et infra ubi de Ludionibus, Pantomimis, Saltatoribus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.